výhody registrácie

Kazateľ

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Kaz 8, 1-17

1 Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. 2 Os regis observa et propter iuramenta Dei 3 ne festines recedere a facie eius neque permaneas in re mala, quia omne, quod voluerit, faciet. 4 Quia sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: “ Quare ita facis? ”. 5 Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis intellegit. 6 Omni enim negotio tempus est et iudicium, et multa hominis afflictio; 7 ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei? 8 Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium. 9 Omnia haec consideravi et dedi cor meum cunctis operibus, quae fiunt sub sole, quo tempore dominatur homo homini in malum suum. 10 Et ita vidi impios sepultos, discedentes de loco sancto; in oblivionem cadere in civitate, quod ita egerunt: sed et hoc vanitas est. 11 Etenim, quia non profertur cito sententia contra opera mala, ideo cor filiorum hominum repletur, ut perpetrent mala. 12 Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. 13 Non sit bonum impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini. 14 Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. 15 Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole. 16 Cum apposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quae versatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis, 17 ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.

Kaz 8, 1-17





Verš 2
Os regis observa et propter iuramenta Dei
Prís 24:21 - Time Dominum, fili mi, et regem et cum nova sectantibus non commiscearis,

Verš 5
Qui custodit praeceptum, non experietur quidquam mali; tempus et iudicium cor sapientis intellegit.
Rim 13:3 - Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;

Verš 7
ignorat enim quid futurum sit, nam quomodo sit futurum, quis nuntiabit ei?
Kaz 6:12 - Quoniam quis scit quid homini bonum sit in vita, in paucis diebus vanitatis suae, quos peragit velut umbra? Aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit?

Verš 8
Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
Jób 14:5 - Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
Ž 39:5 - Locutus sum in lingua mea: “ Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea ”.

Verš 12
Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius.
Ž 37:9 - quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
Ž 37:18 - IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.
Prís 1:33 - Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato.
Iz 3:10 - Dicite iusto: “ Bene! ”, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.

Verš 15
Laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae suae, quos dedit ei Deus sub sole.
Kaz 2:24 - Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse.
Kaz 3:12 - Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua.
Kaz 3:22 - Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?
Kaz 5:19 - Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.
Kaz 9:7 - Vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum, etenim iam diu placuerunt Deo opera tua.