Hľadaný výraz: Lk 1,67-80, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens: 68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, 70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, 71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, 73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, 74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi 75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. 76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, 77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, 78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, 79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”. 80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel. |